라틴어 문장 검색

in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 215:1)
atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 135:1)
Seneca Lucilio suo salutem Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor, ut perseveres, sed etiam rogo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 51)
dum nimis saeva impero, patrem probavi, gloriae feci locum, qua Sol reducens quaque deponens diem binos propinqua tinguit Aethiopas face, indomita virtus colitur et toto deus narratur orbe.
(세네카, Hercules Furens 1:18)
Hinc est illa Platonis verissima ratio, qua scilicet probat Deum nullatenus mundum meliorem potuisse facere quam fecerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:12)
Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam eorum, qui a Simone probati essent, homicidia fierent,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장3)
quae probantur ex his quae faciunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2198)
Sed qui dici a nobis Attico more volunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:4)
haec tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 7 8:5)
at tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 2:1)
quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 1:1)
Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:2)
age, anime, fac quod nulla posteritas probet,
(세네카, Thyestes 197:1)
ira consulis etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 13:1)
Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION